PHRATRICA

PHRATRICA
PHRATRICA
Graece Φρατρικὰ, dicebantur in Rep. Atheniensium convivia, a tribulibus vel societatis eiusdem consortibus, amicitiae mutuae conservandae augendaeque celebrari solita. Instituta hâc fini a Solone, ut et alia quaedam, de quibus ita Athenaeus, Dipnos. l. 5. Τῶν δὲ νῦν δείπνων προνοοῦντες οἱ Νομοθέται, τὰ φολετικὰ δεῖπνα, καὶ τὰ δημοτικὰ προσέταξαν: ἔτι δὲ τοὺς θιάσους καὶ τὰ φρατρικὰ κτλ. i. e. Conviviorum autem, quae nunc florent, curam non exiguam habentes Legumlatores, mandârunt haberi convivia Phyletica (pro Tribubus) Demotica (pro vulgo) Porro Thiases (pro Collegiis, sic Philosophi Magistris suia defunctis parentabant) et Phratrica (pro τᾶις φρατρίαις) etc. Rationem in ftituti idem reddit, dicens vinum ἐλκυςτικόν τι πρὸς φιλίαν εἶναι, animos attrahendi atque conciliandi vim habere. Nomen a φρατρία, quae vox an a φρατὴρ, ut Eustathius vult: an a πατριὰ, ut Suidas: an a φρέαρ, puteus, quod ex eodem puteo haurirent, originem traxerit, non liquet: Interim alias Τριττὺς dicta, tertia erat pars Tribus, triginta γένη seu cognationes sub se continens: Latine Fraternitatem dixeris, cui qui praeerat, Τριττύαρχος appellatus est, sicut Φυλοβασιλεὺς Tribum moderabatur. Cicero Curiales vocat τοὺς φράτορας Atheniensium. Conveniebant hi diebus festis, in certo loco, cui Phratrion nomen, teste Eustathiô, Il. β. et ι. ac Polluce, l. 3. c. 4. (ubi liberi eorum in τῶ φρατόρων album sollenni ritu referebantur) φρατρίζειν, i. e. εἰς φρατρίαν συνιέναι dixerunt. Vide quoque de Iove Φρατρίῳ, voce Iuppiter. Nec γένη illa seu τριακάδες illae Fraternitarum harum
sanguine solum iunctos complectebantur, sed societatis potius vinculô civili colligatos eorundem que iurium ac privilegiorum participes: σύςτημα κοινωνικὸν, item κοινωνίαν Grammatici vocant. Qui vero Phratricum istiusmodi epulum dabat, dicebatur ἑςτιάζειν τοὺς φράτορας, Vide Franc. Rossaeum Archaeol. Atticae l. 1. c. 5. et supra in voce Demarchi, Lexiarchicum, Liberi, etc.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • CONVIVIA Publica — Publica, amicitiae et aequalitati inter cives conservandae instituta, vide infra Phiditia, Phratrica …   Hofmann J. Lexicon universale

  • CURIA — I. CURIA sic dictae primo Romanis XXX. illae portiones, in quas populum divisit Romulus: dein partium illarum aedes publicae, quibus et convenire solebant singulae Curiae, et sacra peragere. Tertio locus, in quo Senatus Rem publ. curabat: atque… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • FRATERNITAS — titulus honorarius, quo utebantur Regg. cum ad alios Reges scribebant. Luithprand. in Legat. Sed et optimam amicitiae arrabonam fraternitati tuae nunc Dominus contulit. Α᾿δελφότης, apud Menandrum Protector. Sed et Epp. ac ceteri e Clero codem… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PHYLARCHI — Graeca vox Duces optionum notat, i. e. eorum, qui foederatis auxilia ferunt. Sic Iulianus, Novell. 102 Φύλαρχον interpretatur, Saracenorum Ducem, quos ex foederatis fuisse constat: Procopius, de Bello Pers. l. 1. Οὐδεὶς δὲ οὔτε Ῥωμαίων ςτρατιωτῶν …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PUTEUS — apud Scotos ad supplicia usurpatus, quibus mares furcâ suspendere, feminas puteo immergere mos; Unde ius furcarum et putei. Idem de veteribus Germanistradit Cornel. Tacitus de German. morib. Apud Plautum, poena fuit furacium coquorum, uti… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRIBUS — aut a numero, quia tres primitus apud Romanos erant, aut tributo quod pendebant, (teste Fazellô) dictae sunt partes in quas populus vel civitas dividitur, ab aliquibus ortum ducentes. Veluti tribus Israel a filiis Iacob originem traheutes; quibus …   Hofmann J. Lexicon universale

  • TRICENARIUM — apud Eccl. Rom. Scriptores, officium est; o. Missarum, quod totidem diebus pro defunctis peragitur, institutore Gregoriô M. Item obventiones, quae Sacerdotibus propterea obtingunt. Apud eosdem tricesima dies defuncti, ut et aliae quaedam,… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”